monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio > 78 > 9 > vad317.73r > 11 > 9
Cassiodorus, Institutiones, 1, VIII. De Epistolis apostolorum. <<<     >>> X. De sex modis intelligentiae.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT IX. De Actibus apostolorum et Apocalypsi.

1 Nonus igitur codex Actus apostolorum et Apocalypsin noscitur continere: quoniam et haec quoque Apocalypsis, id est revelatio, probatur Ioannis apostoli. Sed in Actibus apostolorum sancti Ioannis episcopi Constantinopolitani in Graeco sermone commenta reperimus, quae amici nostri in duobus codicibus quinquaginta quinque homiliis, iuvante Domino, transtulerunt.
2 Apocalypsis vero, quae studiose legentium animos ad supernam contemplationem deducit, et facit mente cernere quod angeli videndo beati sunt, sancti Hieronymi expositione conspicua est: de quo libro et Victorinus saepe dictus episcopus difficillima quaedam loca breviter tractavit. Vigilius quoque Afer antistes de mille annorum intelligentia quae in praedicta Apocalypsi continetur, unde magna quaestio nonnullis oboritur, plenissima et diligenti narratione disseruit.
3 Ticonius etiam Donatista in eodem volumine quaedam non respuenda subiunxit, quaedam vero venenosi dogmatis sui faeculenta permiscuit. Cui tantum in bonis dictis χρήσιμον, in malis ἄχρηστον, quantum transiens valui reperire (ut arbitror) competenter affixi. Quod et vobis similiter in suspectis expositoribus facere suademus, ne lectoris animus fortasse turbetur nefandi dogmatis permixtione confusus.
4 De quo volumine sanctus quoque Augustinus in libris Civitatis Dei plura praestantius et diligenter aperuit. Nostris quoque temporibus Apocalypsis praedicta beati episcopi Primasii antistitis Africani studio minute ac diligenter quinque libris exposita est: quibus etiam liber unus, Quid faciat haereticum, cautissima disputatione subiunctus est; quae in templo Domini sacrata donaria sanctis altaribus offerantur. Sed quoniam diximus expositores quantos vel invenire priscos potuimus, vel nuper per amicos nostros de Graeca lingua transferri, vel nova cudi fecimus: nunc de sex modis intelligentiae aliquid disseramus, ut saepius illuc redeuntes, pestiferos vitemus errores.
Cassiodorus HOME

bmv294.66 csg199.44 hab79.29

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik